- RADIATUS
- RADIATUSapud Treb. Pollionem, in Gallienis, c. 16. Crinibus suis auri scobem aspersit, radiatus saepe processit; idem est ac cinctus coronâ radiatâ, quae Numinum propria: quorum imitatione Principes Romani id capitis decus assumpserunt. Certe C. Iulii Caes. simulacrum criniti sideris ——— insigni in Foro consecratum est, apud Plinium, l. 2. c. 25. Unde coronam ei stellatam tribuit Silius. l. 13. forte Iovisexemplô, quem Lycophron, in Pleiade Lyricorum celeberrimus, Κρήτης ἀςτέριον ςτρατηλάτην, Cretae Imperatorem stellatum, vocat in Cassandra: vide quoque supra voce Iuno. Sed et Latino Regi tempora circum Auratos bis sex radios Virgilius adscribit, l. 12. Aen. v. 162. Certe istiusmodi ςτεφάνῳ ἀκτινωτῷ, coronâ radiatâ, praeter lauteam, mire Romani Principes delectati sunt, omni diadematum genere abstinentes, usque ad Aurelianum, qui primus diadema capiti innexuit, gemmisque et auratâ omni veste, quod adhuc incognitum fere Romanis moribus videbatur, usus est, Victor in eo. Hodie laureas coronas Principes retinuerunt; radiatam vix quisquam, praeter Magnum Hetruriae Ducem, usurpat etc. Quam in rem vide Car. Paschalium, Coronar. l. 9. c. 13. et infra in voce Umbella. Aliter Carmelitae Monachi olim Radiati dicti sunt, quod videl. vestibus radiatis. quae ex panno segmentis versicoloribus distincto conficiebantur, uterentur. Vetus Scheda, ex Bibl. Cottoniana, editâ initiô Tom. I. Monastici Anglic. A. C. 1045. Albertus Patriarcha fecit regulam fratribus, qui Stragulati, Radiati, Birrati vocabantur. Et ex post annô Christi 1279. Martinus Papa ad instantiam dictorum fratrum et nomen eorum mutavit et habitum, convertens vestes stragulatas in capas albas, dans eis nomen novum vocans eos videlicet Carmelitas, apud Car. du Fresne, in Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.